monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 214

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 214
Qui autem vulnera peccatorum suorum denudare recusat, sed tacens per semetipsum sine sublevatione alterius ea curare tentat, secundum quod tunc cor suum velle probat, seipsum decipit, quia sibimetipsi sacerdos vult esse. Quapropter et sine adiutorio alterius surgere non valet; quoniam nec homo per semetipsum in salvatione erectus est, sed per Filium meum salvatus est.